Fundar 1472 Resultados para: Omnes
Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. (Liber Psalmorum 72, 28)
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. (Liber Psalmorum 73, 8)
Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea. (Liber Psalmorum 73, 17)
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. (Liber Psalmorum 74, 4)
quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. (Liber Psalmorum 74, 9)
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. (Liber Psalmorum 75, 6)
cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. (Liber Psalmorum 75, 10)
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, (Liber Psalmorum 75, 12)
Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam? (Liber Psalmorum 79, 13)
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. (Liber Psalmorum 81, 6)
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 82, 12)
Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 85, 9)