Fundar 1472 Resultados para: Omnes
Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. (Epistula ad Philippenses 2, 21)
quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)
Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. (Epistula ad Philippenses 4, 22)
audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)
et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. (Epistula ad Colossenses 1, 17)
ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: (Epistula ad Colossenses 2, 2)
in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. (Epistula ad Colossenses 2, 3)
Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 12)
Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 10)
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 15)