Fundar 284 Resultados para: Nomine
Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te: (Liber Ieremiae 44, 16)
Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti: Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judæi, dicentis: Vivit Dominus Deus, in omni terra Ægypti. (Liber Ieremiae 44, 26)
Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres. (Prophetia Ezechielis 16, 15)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo. (Prophetia Ezechielis 39, 25)
Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ. (Prophetia Danielis 9, 6)
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum: (Prophetia Danielis 13, 2)
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. (Prophetia Danielis 14, 2)
Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)
Et præcipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es. (Prophetia Nahum 1, 14)
Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. (Prophetia Sophoniae 3, 9)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini. (Prophetia Sophoniae 3, 12)
Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. (Prophetia Zachariae 5, 4)