Fundar 605 Resultados para: Nomen

  • noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator. (Liber Exodus 34, 14)

  • De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)

  • Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. (Liber Leviticus 21, 9)

  • Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)

  • Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, (Liber Leviticus 22, 32)

  • Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.) (Liber Leviticus 24, 11)

  • et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)

  • Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 46)

  • Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. (Liber Numeri 6, 27)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina