Fundar 563 Resultados para: Nobis
Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. (Liber Baruch 4, 4)
Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 68)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis? (Prophetia Ezechielis 24, 19)
Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 33, 24)
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt. (Prophetia Ezechielis 35, 12)
Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis: (Prophetia Ezechielis 36, 2)
Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis? (Prophetia Ezechielis 37, 18)
Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum: (Prophetia Danielis 1, 12)
Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)
quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
