Fundar 690 Resultados para: Nob
Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. (Evangelium secundum Lucam 24, 29)
Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. (Evangelium secundum Ioannem 6, 34)
Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. (Evangelium secundum Ioannem 13, 29)
Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 8)
