Fundar 13039 Resultados para: No
et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: (Actus Apostolorum 16, 20)
et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. (Actus Apostolorum 16, 21)
Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)
Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. (Actus Apostolorum 16, 25)
Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. (Actus Apostolorum 16, 33)
Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, (Actus Apostolorum 16, 37)
et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: (Actus Apostolorum 16, 38)
Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ. (Actus Apostolorum 17, 4)
Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, (Actus Apostolorum 17, 6)
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. (Actus Apostolorum 17, 10)
Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. (Actus Apostolorum 17, 11)
Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. (Actus Apostolorum 17, 12)