Fundar 13039 Resultados para: No
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. (Actus Apostolorum 8, 16)
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. (Actus Apostolorum 8, 31)
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. (Actus Apostolorum 9, 9)
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. (Actus Apostolorum 9, 10)
Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. (Actus Apostolorum 9, 11)
(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) (Actus Apostolorum 9, 12)
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. (Actus Apostolorum 9, 14)
Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. (Actus Apostolorum 9, 15)