Fundar 13039 Resultados para: No
quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. (Actus Apostolorum 1, 5)
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: (Actus Apostolorum 1, 7)
qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. (Actus Apostolorum 1, 17)
Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)
Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. (Actus Apostolorum 1, 20)
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. (Actus Apostolorum 1, 22)
Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. (Actus Apostolorum 1, 23)
Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, (Actus Apostolorum 1, 24)
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? (Actus Apostolorum 2, 7)
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. (Actus Apostolorum 2, 11)