Fundar 13039 Resultados para: No
Et ait: Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum: generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)
Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)
Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. (Liber Deuteronomii 32, 29)
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? (Liber Deuteronomii 32, 30)
Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. (Liber Deuteronomii 32, 31)
Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? (Liber Deuteronomii 32, 34)
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)
quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. (Liber Deuteronomii 32, 47)
quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. (Liber Deuteronomii 32, 51)
E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël. (Liber Deuteronomii 32, 52)