Fundar 13039 Resultados para: No
Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. (Liber Numeri 28, 24)
Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Numeri 28, 25)
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 28, 26)
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 28, 27)
per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, (Liber Numeri 28, 29)
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 29, 2)
præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. (Liber Numeri 29, 6)
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 29, 7)
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: (Liber Numeri 29, 8)
decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: (Liber Numeri 29, 10)
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. (Liber Numeri 29, 12)