Mosaico decorativo

Fundar 13039 Resultados para: No

  • Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. (Epistula II Ioannis 1, 7)

  • Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. (Epistula II Ioannis 1, 9)

  • Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. (Epistula II Ioannis 1, 10)

  • Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. (Epistula II Ioannis 1, 12)

  • Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. (Epistula III Ioannis 1, 4)

  • Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, (Epistula III Ioannis 1, 5)

  • Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)

  • Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. (Epistula III Ioannis 1, 8)

  • Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos: (Epistula III Ioannis 1, 9)

  • propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. (Epistula III Ioannis 1, 10)

  • Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. (Epistula III Ioannis 1, 11)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina