Fundar 13039 Resultados para: No
Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. (Epistula I Ioannis 3, 5)
Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 6)
Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. (Epistula I Ioannis 3, 9)
In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: (Epistula I Ioannis 3, 10)
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. (Epistula I Ioannis 3, 12)
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. (Epistula I Ioannis 3, 13)
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)
Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: (Epistula I Ioannis 3, 18)
in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. (Epistula I Ioannis 3, 19)
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)