Fundar 13039 Resultados para: No
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, (Epistula I Petri 2, 7)
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)
Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, (Epistula I Petri 2, 11)
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: (Epistula I Petri 2, 14)
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: (Epistula I Petri 2, 15)
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. (Epistula I Petri 2, 16)
Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate. (Epistula I Petri 2, 17)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. (Epistula I Petri 2, 18)
In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: (Epistula I Petri 2, 21)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)
qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: (Epistula I Petri 2, 23)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)