Fundar 13039 Resultados para: No
Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: (Epistula II ad Timotheum 1, 10)
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. (Epistula II ad Timotheum 1, 13)
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. (Epistula II ad Timotheum 2, 5)
in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. (Epistula II ad Timotheum 2, 9)
si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: (Epistula II ad Timotheum 2, 12)