Mosaico decorativo

Fundar 13039 Resultados para: No

  • quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)

  • A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)

  • Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero, (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)

  • Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 1)

  • sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)

  • Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 3)

  • sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina