Fundar 125 Resultados para: Multis
Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. (Liber Iob 36, 31)
Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis. (Liber Psalmorum 17, 17)
Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis. (Liber Psalmorum 70, 7)
In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. (Liber Psalmorum 76, 20)
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: (Liber Psalmorum 106, 23)
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: (Liber Psalmorum 143, 7)
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 10)
In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis: (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)