Mosaico decorativo

Fundar 222 Resultados para: Mot

  • Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. (Prophetia Amos 1, 1)

  • Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. (Prophetia Amos 1, 14)

  • Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)

  • Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. (Prophetia Zachariae 14, 5)

  • et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 24)

  • Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? (Evangelium secundum Matthaeum 21, 10)

  • Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)

  • consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)

  • Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)

  • Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)

  • Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: (Evangelium secundum Matthaeum 28, 2)

  • Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. (Evangelium secundum Marcum 13, 8)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina