Fundar 76 Resultados para: Mortui

  • Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)

  • quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)

  • Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, (Liber Iosue 5, 4)

  • Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël. (Liber Iosue 10, 11)

  • et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 11)

  • Respondens autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est. (Liber I Samuelis 4, 17)

  • Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium: et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in cælum. (Liber I Samuelis 5, 12)

  • Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. (Liber II Samuelis 1, 4)

  • (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. (Liber II Samuelis 1, 18)

  • Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)

  • Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum. (Liber II Samuelis 24, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina