Fundar 421 Resultados para: Morte Aaron
Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata. (Liber Leviticus 21, 24)
Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)
Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, (Liber Leviticus 22, 4)
Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, (Liber Leviticus 22, 18)
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)
eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo. (Liber Leviticus 24, 9)
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)
Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 17)
et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. (Liber Leviticus 27, 29)
a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)
quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: (Liber Numeri 1, 17)
Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum. (Liber Numeri 1, 44)