Fundar 450 Resultados para: Misit
Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam: (Liber II Maccabaeorum 14, 12)
Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. (Liber II Maccabaeorum 14, 19)
Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)
Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis. (Liber Proverbiorum 9, 3)
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. (Liber Proverbiorum 25, 13)
Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. (Canticum Canticorum 5, 4)
In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. (Liber Ecclesiasticus 48, 20)
Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. (Liber Isaiae 9, 8)
Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)