Fundar 1191 Resultados para: Mihi
Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)
Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)
Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. (Liber Ieremiae 26, 14)
Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus: (Liber Ieremiae 30, 21)
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Liber Ieremiae 30, 22)
In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)
Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans. (Liber Ieremiae 31, 3)
Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ. (Liber Ieremiae 31, 19)
Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)
Ideo quasi de somno suscitatus sum: et vidi, et somnus meus dulcis mihi. (Liber Ieremiae 31, 26)
Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Liber Ieremiae 31, 33)
Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum? (Liber Ieremiae 32, 25)