Fundar 1191 Resultados para: Mihi
Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: (Liber Isaiae 8, 18)
Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)
Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (Liber Isaiae 12, 2)
Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. (Liber Isaiae 21, 2)
Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)
Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)
A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)
Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter. (Liber Isaiae 27, 4)
An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi. (Liber Isaiae 27, 5)
Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel. (Liber Isaiae 29, 2)
Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? (Liber Isaiae 36, 7)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. (Liber Isaiae 38, 15)