Fundar 978 Resultados para: Mer
Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo: nam corroboraverunt Jacob, et redemerunt se in fide virtutis. (Liber Ecclesiasticus 49, 12)
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. (Liber Ecclesiasticus 51, 30)
Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. (Liber Ecclesiasticus 51, 36)
Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)
Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. (Liber Isaiae 1, 8)
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. (Liber Isaiae 1, 21)
Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. (Liber Isaiae 2, 4)
Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)
et dices ad eum: Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ; (Liber Isaiae 7, 4)
Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. (Liber Isaiae 9, 4)
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 6)
ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. (Liber Isaiae 10, 2)