Mosaico decorativo

Fundar 912 Resultados para: Mei

  • Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea. (Liber Isaiae 10, 5)

  • Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? (Liber Isaiae 10, 9)

  • Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)

  • sic eveniet: ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. (Liber Isaiae 14, 25)

  • Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)

  • Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; (Liber Isaiae 22, 4)

  • Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)

  • Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. (Liber Isaiae 26, 9)

  • Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. (Liber Isaiae 26, 19)

  • Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis ! (Liber Isaiae 32, 13)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina