Fundar 539 Resultados para: Meam
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: (Liber Psalmorum 55, 9)
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. (Liber Psalmorum 55, 13)
et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 56, 5)
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 56, 7)
Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes. (Liber Psalmorum 58, 4)
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: (Liber Psalmorum 58, 10)
Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ. (Liber Psalmorum 60, 2)
Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum. (Liber Psalmorum 60, 6)
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ ; (Liber Psalmorum 62, 10)
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam. (Liber Psalmorum 63, 2)
Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet. (Liber Psalmorum 64, 3)
qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. (Liber Psalmorum 65, 9)
