Fundar 1481 Resultados para: Mea
Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi ; (Liber Ecclesiasticus 51, 26)
animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 27)
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. (Liber Ecclesiasticus 51, 30)
Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)
Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. (Liber Isaiae 1, 25)
Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. (Liber Isaiae 3, 7)
Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)
Non dicatis: Conjuratio ; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. (Liber Isaiae 8, 12)
Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea. (Liber Isaiae 10, 5)
Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. (Liber Isaiae 10, 10)
Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. (Liber Isaiae 10, 13)
Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)