Fundar 1119 Resultados para: Mar
Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo. (Liber II Paralipomenon 3, 6)
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: (Liber II Paralipomenon 4, 3)
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. (Liber II Paralipomenon 4, 10)
mare unum, boves quoque duodecim sub mari, (Liber II Paralipomenon 4, 15)
Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)
Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. (Liber II Paralipomenon 8, 17)
Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. (Liber II Paralipomenon 8, 18)
necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, (Liber II Paralipomenon 11, 8)
Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. (Liber II Paralipomenon 12, 13)