Fundar 3573 Resultados para: Man
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. (Liber Proverbiorum 17, 18)
Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)
Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. (Liber Proverbiorum 21, 25)
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas: (Liber Proverbiorum 24, 33)
Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. (Liber Proverbiorum 26, 9)
Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit. (Liber Proverbiorum 26, 15)