Fundar 3573 Resultados para: Man
Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ; (Liber Psalmorum 94, 4)
quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. (Liber Psalmorum 94, 5)
quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. (Liber Psalmorum 94, 7)
Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. (Liber Psalmorum 96, 10)
Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt (Liber Psalmorum 97, 8)
quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 101, 10)
Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. (Liber Psalmorum 101, 13)
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. (Liber Psalmorum 101, 26)
Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; (Liber Psalmorum 101, 27)
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. (Liber Psalmorum 102, 18)
Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis. (Liber Psalmorum 103, 25)
Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. (Liber Psalmorum 103, 28)