Fundar 3573 Resultados para: Man
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. (Liber Iudith 16, 7)
Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. (Liber Iudith 16, 26)
Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. (Liber Iudith 16, 28)
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. (Liber Esther 1, 5)
Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. (Liber Esther 1, 9)
Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, (Liber Esther 1, 12)
cui sententiæ Vasthi regina subjaceret, quæ Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. (Liber Esther 1, 15)
et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. (Liber Esther 2, 3)
Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. (Liber Esther 2, 8)
Et quæ intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes deducebatur, quæ sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)
Cumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis: (Liber Esther 2, 19)
necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. (Liber Esther 2, 20)