Fundar 547 Resultados para: Locutus

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent: (Prophetia Ezechielis 36, 5)

  • idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. (Prophetia Ezechielis 36, 36)

  • et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 37, 14)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)

  • Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: (Prophetia Ezechielis 38, 19)

  • Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 5)

  • Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. (Prophetia Ezechielis 39, 8)

  • Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quæ tu vides domui Israël. (Prophetia Ezechielis 40, 4)

  • Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram Domino. (Prophetia Ezechielis 41, 22)

  • Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)


“Não abandone sua alma à tentação, diz o Espírito Santo, já que a alegria do coração é a vida da alma e uma fonte inexaurível de santidade.” São Padre Pio de Pietrelcina