Mosaico decorativo

Fundar 547 Resultados para: Locutus

  • Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. (Liber Isaiae 16, 14)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 22, 25)

  • Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)

  • hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem. (Liber Isaiae 37, 22)

  • Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)

  • Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis ! (Liber Isaiae 39, 8)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me: ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud. (Liber Isaiae 46, 11)

  • Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus. (Liber Isaiae 48, 15)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina