Fundar 2017 Resultados para: Lia
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 38)
Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)
neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 10)
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 14)
Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 3)
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 11)
Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 12)
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)