Mosaico decorativo

Fundar 624 Resultados para: Levi De Filiis

  • Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. (Liber II Samuelis 21, 6)

  • Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)

  • et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. (Liber I Regum 4, 31)

  • In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti. (Liber I Regum 8, 9)

  • Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël : (Liber I Regum 9, 20)

  • De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. (Liber I Regum 9, 22)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. (Liber I Regum 11, 2)

  • Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. (Liber I Regum 11, 20)

  • Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)

  • Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo : et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum. (Liber I Regum 12, 33)

  • Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, (Liber I Regum 13, 13)

  • Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. (Liber I Regum 20, 7)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina