Fundar 343 Resultados para: Legem Moysi
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. (Liber Isaiae 8, 16)
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem. (Liber Isaiae 29, 24)
Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ; (Liber Isaiae 30, 9)
Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulæ exspectabunt. (Liber Isaiae 42, 4)
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. (Liber Isaiae 42, 21)
Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. (Liber Isaiae 42, 24)
Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)
Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)
Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)
Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, (Liber Ieremiae 9, 13)
dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt. (Liber Ieremiae 16, 11)