Mosaico decorativo

Fundar 2028 Resultados para: Lege Domini

  • quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. (Liber Deuteronomii 6, 15)

  • Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito. (Liber Deuteronomii 7, 4)

  • Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui: (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)

  • Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 8, 11)

  • elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)

  • sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)

  • Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)

  • et quando misit vos de Cadesbarne, dicens: Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis: (Liber Deuteronomii 9, 23)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina