Mosaico decorativo

Fundar 80 Resultados para: Laudate Et Unxit

  • Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terræ ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur. (Liber Isaiae 44, 23)

  • Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. (Liber Isaiae 49, 13)

  • Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. (Liber Ieremiae 20, 13)

  • Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)

  • Benedicite, angeli Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)

  • Benedicite, cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 59)

  • Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 60)

  • Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 61)

  • Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 62)

  • Benedicite, stellæ cæli, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 63)

  • Benedicite, omnis imber et ros, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 64)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina