Fundar 452 Resultados para: Lar
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. (Liber Proverbiorum 3, 10)
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? (Liber Proverbiorum 6, 28)
Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus. (Liber Proverbiorum 15, 13)
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. (Liber Proverbiorum 16, 15)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. (Liber Proverbiorum 24, 4)
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. (Liber Proverbiorum 25, 2)
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)
Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (Canticum Canticorum 2, 7)
Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 3, 5)