Fundar 452 Resultados para: Lar
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. (Liber Psalmorum 56, 2)
Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum. (Liber Psalmorum 60, 5)
Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 62, 8)
Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. (Liber Psalmorum 67, 26)
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 68, 21)
In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ; (Liber Psalmorum 76, 3)
Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. (Liber Psalmorum 77, 10)
Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. (Liber Psalmorum 79, 14)
In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. (Liber Psalmorum 80, 1)
In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. (Liber Psalmorum 83, 1)
et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. (Liber Psalmorum 103, 15)
Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. (Liber Psalmorum 105, 44)