Fundar 504 Resultados para: Jesus

  • Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël. (Liber I Maccabaeorum 2, 55)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, (Liber Ecclesiasticus 46, 1)

  • Doctrinam sapientiæ et disciplinæ scripsit in codice isto Jesus, filius Sirach, Jerosolymita, qui renovavit sapientiam de corde suo. (Liber Ecclesiasticus 50, 29)

  • Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. (Prophetia Aggaei 1, 12)

  • Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)

  • Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)

  • Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 1)

  • Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 13)

  • Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)

  • Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina