Fundar 905 Resultados para: Jerusalem Salomon

  • Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens : Vade, interfice eum. (Liber I Regum 2, 29)

  • Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc. (Liber I Regum 2, 36)

  • Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)

  • Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. (Liber I Regum 2, 41)

  • et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. (Liber I Regum 2, 45)

  • Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)

  • Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. (Liber I Regum 3, 3)

  • Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (Liber I Regum 3, 4)

  • Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)

  • Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)

  • Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina