Fundar 314 Resultados para: Jacob

  • Dixitque rursus ad Jacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, (Liber Genesis 31, 51)

  • Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: (Liber Genesis 31, 53)

  • Jacob quoque abiit itinere quo cœperat: fueruntque ei obviam angeli Dei. (Liber Genesis 32, 1)

  • præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. (Liber Genesis 32, 4)

  • Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. (Liber Genesis 32, 6)

  • Timuit Jacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas, (Liber Genesis 32, 7)

  • Dixitque Jacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi: (Liber Genesis 32, 9)

  • respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. (Liber Genesis 32, 18)

  • Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. (Liber Genesis 32, 20)

  • Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. (Liber Genesis 32, 27)

  • At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? (Liber Genesis 32, 28)

  • Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 29)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina