Fundar 2834 Resultados para: Ite
Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: (Liber Numeri 13, 24)
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. (Liber Numeri 14, 9)
Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. (Liber Numeri 14, 25)
nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris. (Liber Numeri 14, 42)
Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum. (Liber Numeri 14, 43)
Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma. (Liber Numeri 14, 45)
Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: (Liber Numeri 16, 6)
et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi. (Liber Numeri 16, 7)
Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: (Liber Numeri 16, 8)
Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. (Liber Numeri 16, 17)
dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. (Liber Numeri 16, 26)
Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra, (Liber Numeri 16, 45)
