Fundar 775 Resultados para: Ira
quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
Post hoc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. (Liber Proverbiorum 12, 16)
Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. (Liber Proverbiorum 14, 35)
Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. (Liber Proverbiorum 15, 18)
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. (Liber Proverbiorum 21, 14)