Mosaico decorativo

Fundar 768 Resultados para: Ipse

  • non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris: et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillæ tuæ. (Liber I Samuelis 25, 31)

  • Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. (Liber I Samuelis 28, 8)

  • Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. (Liber I Samuelis 28, 14)

  • Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim: Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel. (Liber I Samuelis 29, 11)

  • Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)

  • Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri: substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor. (Liber I Samuelis 30, 10)

  • et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus. (Liber I Samuelis 30, 31)

  • Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. (Liber I Samuelis 31, 5)

  • Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 13)

  • Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. (Liber II Samuelis 7, 14)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina