Fundar 249 Resultados para: Index Opera
Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. (Evangelium secundum Ioannem 8, 39)
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)
qui reddet unicuique secundum opera ejus: (Epistula ad Romanos 2, 6)