Mosaico decorativo

Fundar 281 Resultados para: Incensum Ad Altare

  • ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 23)

  • Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. (Liber Leviticus 22, 22)

  • Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. (Liber Leviticus 23, 13)

  • Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. (Liber Numeri 4, 11)

  • Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, (Liber Numeri 4, 13)

  • super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. (Liber Numeri 4, 16)

  • cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quæ ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, (Liber Numeri 4, 26)

  • tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: (Liber Numeri 5, 25)

  • pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)

  • Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: (Liber Numeri 7, 1)

  • Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. (Liber Numeri 7, 10)

  • et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: (Liber Numeri 15, 25)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina