Fundar 353 Resultados para: Illo
Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. (Evangelium secundum Marcum 4, 36)
Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, (Evangelium secundum Marcum 5, 18)
Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. (Evangelium secundum Marcum 5, 24)
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 11)
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. (Evangelium secundum Marcum 8, 30)
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. (Evangelium secundum Marcum 13, 32)
Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. (Evangelium secundum Marcum 14, 23)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. (Evangelium secundum Lucam 2, 33)