Fundar 608 Resultados para: Illius
sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. (Liber I Maccabaeorum 7, 42)
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua. (Liber I Maccabaeorum 9, 55)
Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc: (Liber I Maccabaeorum 11, 73)
Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur: (Liber II Maccabaeorum 9, 9)
Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 37)
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria. (Liber Proverbiorum 3, 16)
Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. (Liber Proverbiorum 3, 17)
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. (Liber Proverbiorum 3, 20)
novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. (Liber Proverbiorum 5, 4)
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Liber Proverbiorum 5, 5)
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: (Liber Proverbiorum 6, 25)